PECORA conscindendi ritus

PECORA conscindendi ritus
PECORA conscindendi ritus
in Bacchicissacris, occurrit apud Papin. Statium Achill. l. 1. v. 596.
—— nemus. Huius in umbra,
Alternum revocare prae Trieterica matres
Consuêrant, scissumque pecus, terraque revulsas
Ferre trabes ——
Ubi Vetus Scholiastes, ut Pentheum, inquit, pro fera consciderunt. Alius, Soliti in simulato aut sanevero furore, capreolos et alia pecora conscindere. Arnob. adv. Gentes l. 5. de eôdem more. in (Bacchanalibus) circumplicatis vos anguibus, atque ut vos plenos Dei numine doceatis, caprorum reclamantium viscera cruentatis eribus dissipatis. Iterumque Statianus Scholiastes ad Theb. l. 3. In sacris Liberi consuetudo talis est; ut occisô caprô omnes sacrati sanguinem eius bibant, vide et Prudentium contra Symm. l. 1. Ad quas proin usitatas animantium ruptiones, alludit Nero, apud persium Sat. 1. v. 100.
Et ruptam vitulo caput ablatura superbo
Bassaris et lyncem Maenas vinctura corymbis.
Vide Euripidem eô locô, a Casaubono prolatum, alia a Theodoro Marcilio: quibus adde Casp. Barthium Animadversion. ad loc. At in veteris Test. Sacris non conscindebantur, sed dividebantur rite Pecora, uti diximussupra ubi de Dissecandi ritu. Vide quoque infra in voce Pecus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”